Fundar 12 Resultados para: pennas
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. (Liber Deuteronomii 32, 11)
Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas venti. (Liber II Samuelis 22, 11)
Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum. (Liber Psalmorum 18, 11)
Et dixi: “Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? (Liber Psalmorum 55, 7)
Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius. (Liber Psalmorum 91, 4)
qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. (Liber Psalmorum 104, 3)
Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris, (Liber Psalmorum 139, 9)
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam. (Liber Ecclesiastes 10, 20)
qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. (Liber Isaiae 40, 31)
Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. (Liber Ieremiae 48, 9)
Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, (Prophetia Ezechielis 10, 8)