Fundar 50 Resultados para: pharisaei
Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis (Evangelium secundum Lucam 11, 53)
Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “Hic peccatores recipit et manducat cum illis”. (Evangelium secundum Lucam 15, 2)
Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. (Evangelium secundum Lucam 16, 14)
Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
Responderunt ergo eis pharisaei: “Numquid et vos seducti estis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)
Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
Dixerunt ergo ei pharisaei: “Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 13)
Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)
Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)
Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 57)