Fundar 11 Resultados para: plenitudinem

  • Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)

  • Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)

  • Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 16, 11)

  • Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti; (Liber Psalmorum 89, 12)

  • Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse, (Liber II Maccabaeorum 6, 14)

  • A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. (Liber Ieremiae 8, 16)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae (Liber Ieremiae 47, 2)

  • Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 30, 12)

  • Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)

  • scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. (Epistula ad Ephesios 3, 19)

  • quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare (Epistula ad Colossenses 1, 19)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina