Fundar 28 Resultados para: poenas pluvia
Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria. (Liber Proverbiorum 26, 1)
Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)
Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent. (Liber Ecclesiasticus 40, 13)
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)
Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)
Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. (Liber Isaiae 44, 14)
Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)
“Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, (Prophetia Ezechielis 22, 24)
Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent. (Prophetia Osee 5, 15)
Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum. (Prophetia Osee 10, 2)
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. (Prophetia Osee 14, 1)