Fundar 565 Resultados para: populus maledicit

  • Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)

  • Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”. (Prophetia Ezechielis 36, 20)

  • Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; (Prophetia Ezechielis 37, 12)

  • et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. (Prophetia Ezechielis 37, 13)

  • Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; (Prophetia Ezechielis 37, 27)

  • Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, consurges? (Prophetia Ezechielis 38, 14)

  • sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 13)

  • Omnis populus terrae tenebitur ad hanc oblationem principi in Israel; (Prophetia Ezechielis 45, 16)

  • Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. (Prophetia Ezechielis 46, 3)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina