Fundar 560 Resultados para: populus

  • Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. (Liber Isaiae 52, 5)

  • Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum””. (Liber Isaiae 52, 6)

  • Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)

  • Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta”. (Liber Isaiae 62, 12)

  • Et dixit: “Verumtamen populus meus est, filii, qui non deludent”; et factus est eis salvator. (Liber Isaiae 63, 8)

  • Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)

  • populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres, (Liber Isaiae 65, 3)

  • si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest. (Liber Ieremiae 2, 11)

  • Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. (Liber Ieremiae 2, 13)

  • O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”? (Liber Ieremiae 2, 31)

  • Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)

  • “Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt”. (Liber Ieremiae 4, 22)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina