Fundar 87 Resultados para: portas

  • Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)

  • et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas. (Liber I Maccabaeorum 4, 57)

  • Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 5, 47)

  • Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras. (Liber I Maccabaeorum 12, 38)

  • Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. (Liber I Maccabaeorum 12, 48)

  • et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)

  • sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; (Liber II Maccabaeorum 10, 36)

  • Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium (Liber II Maccabaeorum 14, 41)

  • iuxta portas ad introitum civitatis, in ipsis foribus conclamat: (Liber Proverbiorum 8, 3)

  • Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. (Liber Proverbiorum 14, 19)

  • Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)

  • Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina