Fundar 44 Resultados para: praecipio
quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)
Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 34, 22)
Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 14)
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea”; et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)
His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. (Epistula I ad Corinthios 11, 17)
Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)