Fundar 20258 Resultados para: re

  • Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)

  • Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4, 3)

  • Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, (Liber Genesis 4, 4)

  • ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4, 5)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)

  • Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)

  • Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)

  • Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)

  • Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4, 19)

  • Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; (Liber Genesis 4, 23)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina