Fundar 20258 Resultados para: re

  • Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8, 1)

  • Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)

  • Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat. (Liber Genesis 8, 4)

  • At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8, 7)

  • Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. (Liber Genesis 8, 8)

  • Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8, 9)

  • At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. (Liber Genesis 8, 11)

  • Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. (Liber Genesis 8, 12)

  • Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)

  • “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)

  • Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”. (Liber Genesis 8, 17)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina