Fundar 41 Resultados para: respicit

  • Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. (Liber Iob 28, 24)

  • Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. (Liber Psalmorum 104, 32)

  • quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit. (Liber Psalmorum 138, 6)

  • collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 5)

  • qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens; (Liber Ecclesiasticus 14, 24)

  • Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)

  • Qui respicit illam, non habebit requiem nec habebit amicum, in quo requiescat. (Liber Ecclesiasticus 28, 20)

  • Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius? (Liber Ecclesiasticus 34, 18)

  • Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. (Liber Ecclesiasticus 34, 23)

  • A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 25)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina