Fundar 28 Resultados para: sacrificia

  • et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes. (Liber II Maccabaeorum 1, 8)

  • Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum; (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia; (Liber Sapientiae 12, 4)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes, (Liber Sapientiae 14, 23)

  • Panem ipsis in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)

  • Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)

  • Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. (Prophetia Amos 5, 22)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina