Fundar 56 Resultados para: saeculi

  • “Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. (Liber Psalmorum 132, 14)

  • Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 1)

  • BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 2)

  • TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 21)

  • statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. (Liber Psalmorum 148, 6)

  • Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)

  • testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)

  • Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi. (Liber Isaiae 45, 17)

  • Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)

  • In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. (Liber Isaiae 63, 9)

  • Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius. (Prophetia Habacuc 3, 6)

  • Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina