Fundar 113 Resultados para: sanctus

  • dixitque ad eos: “Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?”. At illi ad eum: “Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus”. (Actus Apostolorum 19, 2)

  • et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)

  • nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent. (Actus Apostolorum 20, 23)

  • Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)

  • is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros (Actus Apostolorum 28, 25)

  • Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “Hodie, si vocem eius audieritis, (Epistula ad Hebraeos 3, 7)

  • Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; (Epistula ad Hebraeos 7, 26)

  • Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: (Epistula ad Hebraeos 10, 15)

  • quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quia ego sanctus sum”. (Epistula I Petri 1, 16)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit: (Apocalypsis Ioannis 3, 7)

  • Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est!”. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina