Fundar 121 Resultados para: sanguine

  • Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)

  • eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iudae; et repleverunt locum istum sanguine innocentium; (Liber Ieremiae 19, 4)

  • Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)

  • Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. (Liber Ieremiae 48, 10)

  • NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine, ita ut nemo posset attingere lacinias eorum. (Lamentationes 4, 14)

  • Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 19)

  • Praeteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi tibi, cum esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. (Prophetia Ezechielis 16, 6)

  • Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, palpitans in sanguine tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 22)

  • Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 25)

  • Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. (Prophetia Ezechielis 36, 18)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina