Fundar 340 Resultados para: sapientiam hominum
Scriptum est enim: “Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo”. (Epistula I ad Corinthios 1, 19)
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, (Epistula I ad Corinthios 1, 22)
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. (Epistula I ad Corinthios 7, 23)
Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. (Epistula I ad Corinthios 13, 1)
Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)