Fundar 35 Resultados para: secunda adventu

  • Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; (Epistula I ad Corinthios 15, 23)

  • Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi; (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)

  • Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)

  • ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. (Epistula I Ioannis 2, 28)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. (Apocalypsis Ioannis 2, 11)

  • Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 14)

  • Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda”. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina