Fundar 661 Resultados para: societatem Simon exercitum victoria proelio castra Hierusalem libertatem templum sacrificium reconstruction

  • et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)

  • Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • Et ad ipsos dices: “Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium (Liber Leviticus 17, 8)

  • Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; (Liber Leviticus 19, 21)

  • Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum. (Liber Leviticus 23, 19)

  • “Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus. (Liber Leviticus 24, 14)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)

  • Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)

  • Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur. (Liber Numeri 2, 17)

  • Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii; (Liber Numeri 4, 5)

  • Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)

  • adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem ephi farinae hordeaceae. Non fundet super eam oleum nec imponet tus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium. (Liber Numeri 5, 15)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina