Fundar 1879 Resultados para: spe
sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)
Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)
Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30, 27)
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)
Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)
Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri”. (Liber Genesis 31, 42)
et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: “Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem. (Liber Genesis 31, 49)
Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32, 6)
Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. (Liber Genesis 33, 15)
“Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; (Liber Genesis 37, 14)