Fundar 162 Resultados para: spiritu
Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens. (Liber Proverbiorum 17, 27)
Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam. (Liber Proverbiorum 29, 23)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)
Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est; (Liber Ecclesiasticus 1, 9)
et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum; (Liber Ecclesiasticus 15, 5)
Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 8)
Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura (Liber Ecclesiasticus 48, 27)
Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris, (Liber Isaiae 4, 4)
sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)
Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)
In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. (Liber Isaiae 27, 8)
et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam”. (Liber Isaiae 29, 24)