Fundar 3169 Resultados para: sum
ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. (Epistula II Petri 2, 11)
Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)
Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. (Epistula II Petri 3, 13)
Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; (Epistula I Ioannis 2, 1)
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)
Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. (Epistula I Ioannis 3, 2)
In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra, (Epistula I Ioannis 3, 19)
In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. (Epistula I Ioannis 4, 2)
Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est. (Epistula I Ioannis 4, 3)
Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)
Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4, 12)