Fundar 124 Resultados para: tabernaculum

  • Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)

  • Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas. (Liber II Samuelis 22, 12)

  • Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. (Liber I Regum 2, 28)

  • Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)

  • Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2, 30)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)

  • Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. (Liber II Regum 7, 8)

  • Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum. (Liber I Paralipomenon 23, 26)

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. (Liber II Paralipomenon 1, 3)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina