Fundar 12 Resultados para: thesauri

  • Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam domum thesauri sui, argentum et aurum et aromata et oleum optimum et domum vasorum suorum et omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber II Regum 20, 13)

  • protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae. (Liber Esdrae 1, 8)

  • Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri. (Liber Nehemiae 10, 39)

  • Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)

  • Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine. (Liber Proverbiorum 15, 16)

  • Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni: (Liber Ecclesiasticus 41, 15)

  • Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. (Liber Ecclesiasticus 43, 15)

  • Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)

  • Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae, nautae tui et gubernatores tui, resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas, omnes quoque viri bellatores tui, qui sunt in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 27, 27)

  • et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum. (Prophetia Danielis 1, 2)

  • Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 7)

  • in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. (Epistula ad Colossenses 2, 3)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina