Fundar 775 Resultados para: tribus Iudae

  • Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. (Prophetia Danielis 13, 56)

  • Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)

  • Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus”. (Prophetia Osee 1, 7)

  • Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 2)

  • Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae. (Prophetia Osee 5, 12)

  • Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Quia ecce in diebus illis et in tempore illo, cum convertero sortem Iudae et Ierusalem, (Prophetia Ioel 4, 1)

  • Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. (Prophetia Ioel 4, 6)

  • Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 4, 8)

  • Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim. (Prophetia Ioel 4, 18)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina