Fundar 2859 Resultados para: verbum Dei Israel
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)
Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)
Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. (Actus Apostolorum 13, 44)
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; (Actus Apostolorum 13, 48)
ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)
et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. (Actus Apostolorum 14, 25)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 34)
Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”. (Actus Apostolorum 15, 36)