pronađen 2859 Rezultati za: verbum Dei Israel

  • Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)

  • Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)

  • Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. (Actus Apostolorum 13, 44)

  • Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)

  • Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; (Actus Apostolorum 13, 48)

  • ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)

  • et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. (Actus Apostolorum 14, 25)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)

  • Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 34)

  • Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”. (Actus Apostolorum 15, 36)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina