Fundar 143 Resultados para: vester
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater. (Liber I Maccabaeorum 2, 65)
Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”. (Liber I Maccabaeorum 10, 72)
Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester; (Liber Isaiae 8, 13)
Dicite pusillanimis: “Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos”. (Liber Isaiae 35, 4)
Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. (Liber Isaiae 40, 1)
Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “Ecce Deus vester, (Liber Isaiae 40, 9)
Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: “Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester”. (Liber Isaiae 43, 15)
Ego, ego ipse consolator vester. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? (Liber Isaiae 51, 12)
Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)
Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator. (Liber Ieremiae 2, 30)
Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion; (Liber Ieremiae 3, 14)