Fundar 107 Resultados para: viderunt
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 4, 7)
Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso (Liber I Maccabaeorum 4, 12)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel. (Liber I Maccabaeorum 8, 18)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)
Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. (Liber I Maccabaeorum 9, 16)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)
Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes. (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 49)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 73)