Fundar 220 Resultados para: viros
Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. (Liber II Samuelis 11, 16)
Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum. (Liber II Samuelis 15, 1)
Et rursum intulit Chusai: “Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo: (Liber II Samuelis 17, 8)
Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?”. (Liber II Samuelis 19, 42)
Dixit autem rex Amasae: “Convoca mihi omnes viros Iudae in diem tertium et tu adesto praesens”. (Liber II Samuelis 20, 4)
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)
Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; (Liber I Regum 1, 9)
Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae. (Liber I Regum 2, 32)
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)
Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)
Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco. (Liber I Regum 11, 24)
Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua? (Liber I Regum 18, 13)