Fundar 144 Resultados para: virtutem Dei veritas

  • Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 21)

  • Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper. (Liber I Paralipomenon 16, 11)

  • “Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum. (Liber Thobis 3, 2)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Et praeparavit se in virtute sua adversus regem Arphaxad in anno septimo decimo et invaluit in pugna sua et evertit omnem virtutem Arphaxad et omnem equitatum eius et omnes currus ipsius (Liber Iudith 1, 13)

  • Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam (Liber Iudith 2, 22)

  • Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem, (Liber Iudith 9, 9)

  • Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius. (Liber Iudith 11, 7)

  • Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13, 11)

  • Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas. (Liber Psalmorum 5, 10)

  • CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. (Liber Psalmorum 25, 10)

  • Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace. (Liber Psalmorum 29, 11)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina