Fundar 1231 Resultados para: vobis
Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 35)
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. (Liber Leviticus 11, 38)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 39)
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. (Liber Leviticus 11, 45)
“Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae, (Liber Leviticus 14, 34)
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)
Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua. (Liber Leviticus 16, 31)
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. (Liber Leviticus 17, 11)
Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos. (Liber Leviticus 17, 12)
Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis. (Liber Leviticus 19, 5)