Fundar 215 Resultados para: vocavit lucem
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister”. (Evangelium secundum Marcum 9, 35)
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “Mulier, dimissa es ab infirmitate tua”, (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
At ipse dixit ei: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum (Evangelium secundum Lucam 24, 22)
Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta. (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)