Fundar 137 Resultados para: voce

  • A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus. (Liber Isaiae 30, 31)

  • Quia haec dicit Dominus ad me: “Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. (Liber Isaiae 31, 4)

  • A voce fragoris fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. (Liber Isaiae 33, 3)

  • Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: “Audite verba regis magni, regis Assyriorum: (Liber Isaiae 36, 13)

  • Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “Redemit Dominus servum suum Iacob”. (Liber Isaiae 48, 20)

  • A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)

  • A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. (Liber Ieremiae 8, 16)

  • Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)

  • A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius. (Liber Ieremiae 49, 21)

  • A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est. (Liber Ieremiae 50, 46)

  • Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”. (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua”. (Prophetia Ezechielis 9, 1)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina