Fundar 331 Resultados para: vocem in solitudinem

  • atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. (Liber Deuteronomii 5, 25)

  • Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? (Liber Deuteronomii 5, 26)

  • Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. (Liber Deuteronomii 5, 28)

  • et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; (Liber Deuteronomii 9, 23)

  • Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis. (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 13, 19)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi, (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi”. (Liber Deuteronomii 27, 10)

  • Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, (Liber Deuteronomii 28, 1)

  • venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris. (Liber Deuteronomii 28, 2)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina