Fundar 28 Resultados para: Abiathar

  • Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.) (Liber II Samuelis 19, 11)

  • Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. (Liber II Samuelis 20, 25)

  • Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ. (Liber I Regum 1, 7)

  • Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ : Salomonem autem servum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 19)

  • Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias : (Liber I Regum 1, 25)

  • Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. (Liber I Regum 1, 42)

  • Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ. (Liber I Regum 2, 22)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. (Liber I Regum 2, 26)

  • Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)

  • Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. (Liber I Regum 2, 35)

  • Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : (Liber I Regum 4, 4)

  • Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab: (Liber I Paralipomenon 15, 11)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina