Fundar 84 Resultados para: Absalom

  • Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. (Liber II Samuelis 17, 1)

  • Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël. (Liber II Samuelis 17, 4)

  • Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. (Liber II Samuelis 17, 5)

  • Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? (Liber II Samuelis 17, 6)

  • Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. (Liber II Samuelis 17, 9)

  • Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. (Liber II Samuelis 17, 15)

  • Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)

  • Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)

  • David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina