Fundar 24 Resultados para: Abundantia

  • Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. (Liber Psalmorum 121, 7)

  • Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. (Liber Proverbiorum 1, 33)

  • In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)

  • Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. (Liber Proverbiorum 21, 5)

  • Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. (Liber Ieremiae 22, 21)

  • Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 12, 15)

  • Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)

  • quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: (Epistula II ad Corinthios 8, 2)

  • In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: (Epistula II ad Corinthios 8, 14)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina