Fundar 1095 Resultados para: Adonias David mortem

  • David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)

  • abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. (Liber I Samuelis 17, 15)

  • Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, (Liber I Samuelis 17, 17)

  • Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. (Liber I Samuelis 17, 20)

  • Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. (Liber I Samuelis 17, 22)

  • Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)

  • Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? (Liber I Samuelis 17, 26)

  • Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. (Liber I Samuelis 17, 28)

  • Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? (Liber I Samuelis 17, 29)

  • Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)

  • Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)

  • Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis: (Liber I Samuelis 17, 34)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina