Fundar 31 Resultados para: Aras

  • Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. (Liber II Regum 21, 3)

  • Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. (Liber II Regum 21, 4)

  • Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis. (Liber II Regum 23, 8)

  • et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. (Liber II Paralipomenon 14, 5)

  • Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)

  • In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 25)

  • et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. (Liber II Paralipomenon 33, 3)

  • et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34, 4)

  • Et jussit ædificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia, (Liber I Maccabaeorum 1, 50)

  • Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras: (Liber I Maccabaeorum 1, 57)

  • Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras: (Liber I Maccabaeorum 2, 45)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina