Fundar 123 Resultados para: Audivit

  • Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)

  • Ventrem meum, ventrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. (Liber Ieremiae 4, 19)

  • Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum. (Liber Ieremiae 7, 28)

  • Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël? (Liber Ieremiae 18, 13)

  • Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. (Liber Ieremiae 20, 1)

  • Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? (Liber Ieremiae 23, 18)

  • Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Ægyptum. (Liber Ieremiae 26, 21)

  • et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. (Liber Ieremiae 36, 13)

  • Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos. (Liber Ieremiae 36, 25)

  • Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: (Liber Ieremiae 37, 13)

  • Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens: (Liber Ieremiae 38, 1)

  • Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin: (Liber Ieremiae 38, 7)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina