Fundar 121 Resultados para: Benedictio Iubilaei anni

  • et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. (Liber Iosue 5, 11)

  • Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. (Liber Iosue 5, 12)

  • Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, (Liber Iosue 14, 10)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditæ diebus quatuor. (Liber Iudicum 11, 40)

  • Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël. (Liber I Samuelis 13, 1)

  • Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)

  • Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)

  • Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo. (Liber I Regum 14, 20)

  • Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber I Regum 14, 21)

  • Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël. (Liber I Regum 22, 1)

  • Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis. (Liber II Regum 8, 3)

  • Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina