Fundar 111 Resultados para: Circuitum

  • Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. (Liber Iosue 11, 12)

  • Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. (Liber Iosue 15, 12)

  • omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas filiorum Simeon juxta cognationes suas, (Liber Iosue 19, 8)

  • Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. (Liber Iosue 21, 11)

  • Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. (Liber Iosue 21, 42)

  • vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit: (Liber Iosue 23, 3)

  • Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. (Liber Iudicum 7, 18)

  • stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt: (Liber Iudicum 7, 21)

  • nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum: (Liber Iudicum 8, 34)

  • Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa: (Liber Iudicum 20, 29)

  • Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. (Liber I Samuelis 12, 11)

  • Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos: et quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina