Fundar 146 Resultados para: Consilium

  • Consilium semper a sapiente perquire. (Liber Thobis 4, 19)

  • ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. (Liber Iudith 8, 31)

  • Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)

  • Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. (Liber Iudith 10, 8)

  • Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. (Liber Iudith 10, 15)

  • Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, (Liber Iudith 15, 1)

  • Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan, (Liber Esther 1, 21)

  • Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem. (Liber Esther 5, 14)

  • Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde. (Liber Esther 14, 11)

  • qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. (Liber Iob 5, 13)

  • Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? (Liber Iob 10, 3)

  • Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina