Fundar 44 Resultados para: Corpore
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: (Epistula ad Colossenses 1, 22)
Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: (Epistula ad Colossenses 1, 24)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. (Epistula ad Colossenses 2, 5)
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 3)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)
Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. (Epistula Iudae 1, 9)