Fundar 988 Resultados para: David as pastor
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves ; (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)
Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)
David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: (Actus Apostolorum 2, 25)
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 2, 29)