Fundar 1045 Resultados para: Deo
Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. (Epistula II ad Corinthios 5, 9)
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. (Epistula II ad Corinthios 5, 13)
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 16)
Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. (Epistula II ad Corinthios 9, 11)
Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (Epistula II ad Corinthios 9, 15)