Fundar 1045 Resultados para: Deo

  • Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, (Epistula II ad Corinthios 10, 4)

  • Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: (Epistula II ad Corinthios 11, 21)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)

  • Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, (Epistula ad Galatas 1, 3)

  • Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. (Epistula ad Galatas 1, 10)

  • Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)

  • Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Galatas 3, 6)

  • Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)

  • Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)

  • Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 1, 2)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina