Fundar 948 Resultados para: Dicit
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 37)
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). (Evangelium secundum Ioannem 20, 16)
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)