Fundar 227 Resultados para: Dico
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)