Fundar 57 Resultados para: Diei

  • Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)

  • pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ. (Liber Ieremiae 47, 4)

  • Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. (Prophetia Ezechielis 24, 2)

  • Fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: Væ, væ diei ! (Prophetia Ezechielis 30, 2)

  • A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)

  • Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. (Prophetia Ionae 3, 4)

  • Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)

  • dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 12)

  • Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, (Evangelium secundum Lucam 2, 42)

  • Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. (Evangelium secundum Lucam 2, 44)

  • Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina